

Liber Regum Tertius*
Caput 18: Versus 30
Curavit altare.[RAB.]Et Redemptor noster contra mundi principem ac satellites ejus decertans ac superans, altare Domini quod destructum fuerat, id est fidelium corda a labe iniquitatis purgans, aram Deo dedicat, quae ex duodecim lapidibus constructa memoratur, quia ex his qui propheticam et apostolicam fidem seu doctrinam sequuntur gratissima ara Deo construitur, in qua sacrificium laudis in odorem suavitatis offertur.